

Liber Primus Samuelis*
Caput 5: Versus 7
Et per.Qui testamentum Dei suscipiunt et posteriora hujus vitae diligunt, ex ipsis juste in posteriora cruciabuntur, quae debent aestimare sicut stercora. Qui enim testamentum Dei assumunt, et in posteriora respicientes, veteri se vanitate non exuunt, similes sunt eis qui arcam testamenti juxta idola sua posuerunt. Et vetera quidem illis etiam nolentibus cadunt, quiaomnis caro fenum.Arca autem manet in aeternum, securum scilicet testamentum regni coelorum, ubi est verbum Dei in aeternum.